라틴어 문장 검색

quibusdam absentium maritorum nomine repudium ipse misit iussitque in acta ita referri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 36장 2:3)
Erga meritum tantum, haud ingrata fuit legio Virginiensis, quae, post ejus abdicationem, gratiarum actiones illi una voce decrevit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.20)
qua imperii abdicatione a Congressu palam accepta, Washingtonius a Consilio civitatum foederatarum omnium Americanarum publico conditor alter tutorque reipublicae judicatus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.16)
GAUDIUM majus, ex magistratus summi abdicatione, cepit Washingtonius, quam alii ex honoribus summis percipere potuissent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.8)
Repudio quod consilium primum intenderam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 336)
illis repudium renuntiet;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 3145)
Nam non est aequum me propter vos decipi, Quum ego vestri honoris causa repudium alterae Remiserim quae dotis tantundem dabat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 755)
habeo ius, quia abdicatio actio non est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 160:2)
iudicium pendet ex lege abdicationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 21:2)
nam et filiis pater in iudicio abdicationis et maritus uxori, si malae tractationis accusabitur, et patri filius, si dementiae causa erit, non inverecunde dicet multum sua interfuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 174:1)
abdicationum formae sunt duae, altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor, adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt, in quibus abdicatur filius, quia non pareat patri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 191:1)
non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malae tractationis actiones;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 193:1)
simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est, a defendentis accusatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 202:2)
nam neque in totum filio parcit nec, quod priore iudicio adfirmavit, mutare palam potest et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 134:4)
non dant exitum repudia regum, spe metus falsa levas.
(세네카, 아가멤논 6:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION